# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 100

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, CAP. V. DE SANGVINIS HUMANO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/100

CAP. V. DE SANGVINIS HUMANO scet, & conjungit, & homogeneum vitalem liquorem reddit. Scholion. Sanguis in tubulo vitreo per accuratius microscopium quando inspicitur, apparet ut aqua, cui innumeri rubicundi globuli innatant, qui nihil aliud sunt, quam gelatinosa & sulphurea sanguinis pars, quae per motum & intestinam agitationem divisa globosam assumit figuram. Omnia enim heterogenea in alieno fluido contenta & agitata globosam figuram accipiunt. Et quo magis hi globuli sunt divisi, adeoque minores, & copiosiores, eo sanguis fluidior, floridior & ad circulum vitalem tuendum aptior existit: quo majores vero & pauciores hi globuli sunt, eo crassior ac nigricantior est. XXV. Motus ille intestinus partium sanguinis calorem efficit, hic vero in ipsam sanguinis texturam agit; quare non potest aliter fieri, quin continuus ille motus calidus ingentem subinde mutationem in sanguinis consistentia efficiat. Seholion. Motu calido intestino adaucto partes unitas a se invicem discerpi, dissolvi, fixas, volatilisari, insipidas sapidas, & salsas reddi pingues ac temperatas, acres & valde calidas fieri, compluribus experimentis illustribus physicis ac chymicis comprobari potest. Idem animadvertimus in sanguine nostro, ubi nimius calor eum ferme totum in excrementa salsa, fulphurea, biliosa, viscida ac mucosa sub febre praesertim hectica convertit. XXVI. Motus & calor continuam in sanguine humano facit mutationem, qua de causa unus idemque non diu in venis perdurare potest. Scho- -r ar uu— —

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
