# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 105

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, CAP. V. DE SANGVINIS HUMANO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/105
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/105

Sexto, fluxus sangvinis ex arteriis in venas perpulchre in piscis cauda bene elaborato microscopio accurate conspici potest. IV. Sangvinis & humorum progressivus & circularis motus legibus hydraulicis sive motus corporum fluidorum exactissime subjectus est. Scholion. Corpis animantium machinam esse hydraulicam, in qua impulsu & pressione solidorum fluida per tubos moventur, jam dudum accuratiores medicorum & anatomicorum agnoverunt. Et sicuti omnis fluidorum progressus, certis legibus quae nonnisi sunt certi & constantes effectus secundum causarum vires proportionatas continetur: ita etiam has ipsas in corpore animantium deprehendere licet. Cor est principium motus & circuli sangvinis. Scholion. Quemadmodum in hydracontisterio sive antlia beneficio emboli liquida per orificia & tubos magna pressione ejiciuntur: ita cor perfectissime ejusmodi antliam & machinam hydraulicam aemulatur, qua beneficio compressionis ventriculorum sangvis in annexos tubos per eorum orificia fortiter ejicitur. Omnis enim impetus ac vehementia motus sangvinis non secus ac in hydracontisteriis & siphonibus a viribus prementibus dependet. VI.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
