# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 107

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, CAP. V. DE SANGVINIS HUMANO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/107
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/107

Auricula dextra, dum comprimitur, pellit sangvinem ad cordis dextrum ventriculum & ventricuius dexterdum coarctatur, sangvis pellitur ad pulmones: & auriculae sinistrae contractione ex pulmonibus rediens cruor premitur ad sinistram cavitatem, quae contracta sangvinem magna vi pellit in arterias per totum corpus. Est vero auricula dextra capacior sinistra, quia tardius sangvis per venam cavam sursum adfluit: in sinistram vero longe celerius ab expansione & motu pulmonum premitur. Accedit quod sinistra sacco venae pulmonalis adposita sit, in quem sangvis gravitate sponte descendit & ex hoc quoque in sinistrum ventriculum. IX. Cum beneficio sinistri ventriculi sangvis per universum corpus propelli debeat: triplo crassior, rugosior, & robustior est dextro, ut majori robore ac potentia motrice polleat; dein figura oblonga pluribus hiulcis distincta gaudet: nam si alia cubica vel sphaerica fuisset figura, nunquam tam bene potuisset comprimi. Scholion. Sinistri ventriculi potentia & vis motrix profecto maxima est, quia totius sangvinis & humorum massae, quae in universo vasorum systemate continetur, pondus & resistentiam vincere debet, siquidem in omni motu progressivo movens majori instructum esse debet potentia, quam corpus mobile resistens. Accedit, quod aortae varia curvatura & divaricatio in ramos ejusque tunicarum durities ac renitentia, nec non ultimorum vasculorum angustia pressioni huic, quae fit a sinistro ventriculo, valde etiam resistat. Et propter vehementiam motus, quam hic ventriculus exereet, efficitur, ut cordis systole fortissima manus compressione non cohiberi possit, sique amputato cordis cono in ventriculum immittas digitum, is vix a manu fortius potest constringi, quam tum a ventriculi parietibus comprimitur Quemadmodum in hydraulicis, quo minus fluidorum motus impediatur, opus est valvulis, quae fluidum in cavitatem vel vas admittunt, regressum vero per eandem viam impediunt: ita quoque ad promtiorem & non interruptum sangvinis motum conservandum artificiosa & mechanica valvularum, quae cordis vasis adsistunt, inque tubis venosis conspiciuntur, structura, situs ac figura plurimum contribuit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
