# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 118

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, CAP. V. DE SANGVINIS HUMANO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/118
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/118

Scholion. Quare doctrina veterum de temperamentis rectius ex sanguinis differente circulo, & partium solidarum ad eundem modificandum dispositione, quam ex fluidorum varia temperie aut qualitatum, sive elementorum sangvinem constituentium, mixtione & proportione deducitur. XXXI. Res notatu digna est inter corda & vasa animantium ingentem reperiri proportionem, ex vasorum vero capacitate magnitudinem cordis optime concludere possumus. Scholion. Constanti & frequente observatione, per cadaverum sectionem, exploratum habeo, obesa, & spongiosi ac flaccidi habitus corpora, & quae tenuia & angusta vasa habuerunt, cor etiam parvum obtinuisse. In macilentis vero & qui ampliora sed pauciora vasa habebant, cor longe capacius & majus deprenendimus. XXXII. Quicunque igitur cor capacius cum vasis amplioribus obtinent, & fibras habent strictiores, ingenti potentia elastica donatas: in iis motus cordis vegetior sangvinis motum valde accelerat. Scholion. Ejusmodi homines pulsu vehementi, qui ex magno & frequenti compositus est, gaudent, & magno robore tam corporis quam animi pollent, & vulgo sanguineo cholerici audiunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
