# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 12-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, CAUSIS MOTUUM VITALIUM, SYSTOLES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/12-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/12-2

Spectat huc quoque praesagium illud mortis, quod vulgus ex corvis & noctuis, importuno cantu aegrotantium domos molestantibus, profert quae ob effluvia putrida, ex ejusmodi corporibus exhalantia, propius accedunt. Ex hisce jam facile quoque elicitur ratio, quare medicamenta, quae narcosi agunt, tam graviter vires adfligant, stuporem, torporem sensibus motibusque inferant, ita ut non immerito a cautioribus medicis venenis annumerentur. Aër vapore carbonum, vel sulphuris vivi, aut aliis peregrinis exhalationibus refertus, non ob id solum interficit, quod aëris liberum accessum ad pulmones impediat, sed maxime, quod, sese altius sanguini insinuans, ejus nobiliorem spirituosam partem contaminet. XXV. Ergo non mens, non anima sensitiva, adaequata & perpetua ac proxima causa est motuum vitalium systoles & diastoles, quibus omnes actiones secundum & praeter naturam celebrantur: sed fluidum tenuissimum, calidum, elasticum, quod in minimis membranarum ac nervorum tubulis & in ipso sanguine continetur, horum motuum, adeoque vitae, sanitatis & morborum causa est. CAP. IV.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
