# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 120

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/120
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/120

XXXVIII. Ergo retardatio & acceleratio motus sangvinis, & exinde dependens animae & corporis vis vigor atque languor a causis mere mechanicis physicis, in structura & dispositione partium ad motum quaerendis, unice requiescit. Scholion. Haec omnia clarissime docent, quantum a veri tramite ii aberrent, qui, neglectis his causis manifestis, & sangvinis circuli & diversitatem actionum corporis & animi in alio, incognito tamen principio, moralitatis cognitionis & arbitrii participe, quaerunt: cujus tamen naturam vel proprietates adeo explicare non possunt, ut potius loco demonstrationis nihil aliud quam merum nomen vel petitionem principii adferant. CAP. VII.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
