# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 121

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, SANGVINIS CIRCULO PER PULMONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/121
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/121

In foetu brevior hic circulus cessat, quia respiratio deficit, quare sangvis ex dextro ventriculo per duos canales, unum arteriosum, cujus situs est inter arteriam pulmonalem & aortam, alterum venosum sive foramen ovale, quod inter venam cavam & pulmonalem existit, ad sinistrum transfertur. II. Respiratio est aëris athmosphaerici intra pulmones receptio & successiva emissio: sive, respiratio consistit in inspiratione & exspiratione aeris. III. In inspiratione cavitas thoracis, in qua siti sunt pulmones, amplior sit, sursum elevatis costis ac diaphragmate descendente. IV. Facto ampliore in thorace spatio aëreum fluidum, grave & elasticum, propria vi nititur illud spatium occupare, sed quia in pulmones immediate fertur, eos expandendo, replet sic vacuum thoracis spatium, adeoque in inspiratione pulmones expanduntur. Scholion. Aërem corpus esse fluidum, impenetrabile, grave & elasticum, quod i spatia ab aëre vacua magno impetu ruat, compluribus experimentis physico mechanicis, de quibus demonstrationes nostrae physicae consuli possunt, demonstrari potest. In exspiratione, costis descendentibus & sursum delato diaphragmate, redit thorax ad pristinum suum spatium & pulmones concidunt & aer per os & nares emittitur. VI. Ab alternata thoracis dilatatione totum respirationis nego

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
