Latin
CAP. VII. DE SANGVINIS CIRCULO PER PULMONES
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 123
Unproofread scanNot analysed yet
XI. Aspera arteria innumeras ramificationes spargit ad pulmones, quae dicuntur bronchia. XII. Bronchia &vesiculae ex his prodeuntes constant ex membranis variis, nempe carnea sive musculari, quae ex fibris longitudinalibus &annularibus contexta est, secundo nervea, tertio vasculosa, quarto glandulosa. XIII. Ratione tunicae musculosae &nerveae pulmones sensu &motu instructae sunt, dilatationis nempe &constrictionis: nam quando ab aëre dilatantur proprio nisu &motu activo rursus contrahuntur &ad aëris expulsionem faciunt. Scholion. Par vagum octavum &intercostales nervi, ramos, partim in pulmonum membranam, partim in bronchia &eorum vesiculas, quas superscandunt &circumligant, emittunt &ratione horum sangvis in pulmonum vasis stagnans maximas facit Quandocunque fibrarum moanxietates atque angustias. tricium, quae per vesiculas &bronchia expansae sunt, contractio fit spasmodica, neque aer, ut decet, recte admittitur, neque