# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 125

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, CAP. VII. DE SANGUINIS CIRCUIO PER PULMONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/125
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/125

Dum sangvis per innumerabiles vasculorum pulmonalium myriades transire debet; quae facile tam a sangvine, quam a sero copiosius ibi congesto infarciuntur nimiumque distenduntur; vesiculis bronchiorum compressis libera harum expansio impeditur & spirandi difficuitas nascitur, quod cachecticis, plethoricis, & ubi solennes ac criticae sangvinis evacuationes supressae sunt, sollemne est. Haec quoque vasorum angustia & copia in causa est, quod facile ibi collecti humores stagnent, corrumpantur & mollissimam substantiam rodant, unde fit humorum & sangvinis extravasatio, indeque major stasis, acrimonia & humorum consumtio: & hunc in modum tussis humida & phthisis cum sputo cruento & purulento nascitur. Ob eandem vasorum angustiam fiunt etiam facile in pulmonibus tubercula & scirrhi. XVI. Quoniam in collapsis pulmonibus innumerabiles ac tenuissimae vasorum ramificationes valde complicatae atque contractae sunt, hinc cursus sangvinis per has, nisi expandantur & elongentur, admodum est difficilis. XVII. Quando aer pulmones ingreditur, omnes tracheae tubuli vesiculaeque ipsis annexae valde inflantur, expanduntur, quo fit, ut non tantum vesiculae ex planiori per complicationem figura in rotundiorem extendantur, sed & innumerabiles vasorum sangviferorum rami, ante complicati, exporrigantur, unde jam facilius sangvis per arteriam & venam pulmonalem ad sinistrum cordis ventriculum pergit atque urgetur. XVIII. In exspiratione quando elasticae & fibrosae pulmonum membranae concidunt, tunc venae non secus ac sponramos gia comprimuntur, & ex eorum ramis minimis ad majoBoogle ed by(

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
