# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 127

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, CAP. VI. DE SANGUINIS CIRCULO PIR PU MONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/127
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/127

Et quia transitu sangvinis per pulmones, eorumque motu contractionis & dilatationis, ejus partes concussione & conquassatione intimius miscentur, ut fluidus evadat, qui ad vitalem sangvinis per minima vasa circulum conficiendum summe necessarius est, in foetu autem & respiratio & motus pulmonum cessat, ideo provida natura in pulmonum locum placentae corpus constituit, quod totum, ut pulmo, vasculosum est, siquidem ex innumeris vasorum umbilicalium ramificationibus constat & quoties inspiratione matris diaphragma descendit & imi ventris viscera comprimit, toties quoque uterum eique cohaerentem placentam concutit motumque pulmonum sic concussa placenta aemulatur. XXII. Difficiliori igitur facta respiratione & sangvinis transitu per pulmones reddito impeditiori, mixtio intimia partium sangvinis minuitur & hinc facile graves & solidae partes a fluidis ac levibus secedunt. Scholion. Ex hoc theoremate nascitur ratio, quare in morbis, ubi ex pulmonum vitio laborat respiratio, ut in asthmate, orthopnoea, pulmonum consumtione & phthisi, tumores aquosi & oedematosi

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
