Latin
MOTU FIBRARUM VITALI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 13-2
Unproofread scanNot analysed yet
de Locis in homine, cutis tensionem &adstrictionem, alii tonum &robur partium, nonnulli villorum contractilitatem nominant. Nos potius illum motum, quo fibrae gaudent, elaterem constrictorium &expansivum, sive motum elasticum appellare volumus. II. Corpus elasticum illud est, quod ex variis filamentis duris, tensilibus constructum &vi alterius corporis expandi ac constringi, elongari ac abbreviari potest, qua vi cessante in pristinum statum se restituit. Scholion. Ita ligna, coria laquei, stramina, crines, spongiae ejus sunt naturae, ut a causa externa facile expansionis, eiongationis &rursus quoque constrictionis, coarctationis abbreviationis motum subeant: &haec est ratio, quare haec corpora, ad praeparanda pulcherrima instrumenta, quibus humiditatem &siccitatem aeris explorare solemus, usurpentur, quandoquidem si humidum sese horum poris insinuat, distensionem ac elongationem efficit. Hoc vero calore &siccitate expulso filamenta coarctantur, inque pristinum statum revertuntur. III. Fibras, ex quibus solidae partes animantium constructae sunt, simili motu elastico gaudere, pluribus &indubiis argumentis evinci potest. SchoMira est expansio, quam cutis in hydropicis, in gravidis, scrotum in hernia intestinali, uterus a foetu grandiori, &non raro gemello, ventriculus a nimia ciborum copia, intestina a flatibus, glandulae colli in scrophulis, testium canaliculi ab humore ibi stagnante experiuntur: ubi tamen mirabile, quod remota causa expansionis, brevi intervallo in pristinum rursus &naturale spatium ac statum revertantur. IV.