# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 13-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, MOTU FIBRARUM VITALI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/13-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/13-2

de Locis in homine, cutis tensionem & adstrictionem, alii tonum & robur partium, nonnulli villorum contractilitatem nominant. Nos potius illum motum, quo fibrae gaudent, elaterem constrictorium & expansivum, sive motum elasticum appellare volumus. II. Corpus elasticum illud est, quod ex variis filamentis duris, tensilibus constructum & vi alterius corporis expandi ac constringi, elongari ac abbreviari potest, qua vi cessante in pristinum statum se restituit. Scholion. Ita ligna, coria laquei, stramina, crines, spongiae ejus sunt naturae, ut a causa externa facile expansionis, eiongationis & rursus quoque constrictionis, coarctationis abbreviationis motum subeant: & haec est ratio, quare haec corpora, ad praeparanda pulcherrima instrumenta, quibus humiditatem & siccitatem aeris explorare solemus, usurpentur, quandoquidem si humidum sese horum poris insinuat, distensionem ac elongationem efficit. Hoc vero calore & siccitate expulso filamenta coarctantur, inque pristinum statum revertuntur. III. Fibras, ex quibus solidae partes animantium constructae sunt, simili motu elastico gaudere, pluribus & indubiis argumentis evinci potest. SchoMira est expansio, quam cutis in hydropicis, in gravidis, scrotum in hernia intestinali, uterus a foetu grandiori, & non raro gemello, ventriculus a nimia ciborum copia, intestina a flatibus, glandulae colli in scrophulis, testium canaliculi ab humore ibi stagnante experiuntur: ubi tamen mirabile, quod remota causa expansionis, brevi intervallo in pristinum rursus & naturale spatium ac statum revertantur. IV.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
