# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 13

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, VARIIS SECTIS & OPINIONIBUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/13

VARIIS SECTIS & OPINIONIBUS MEDICORUM. VEteres accurata corporis humani & rerum corporearum, quae illud mutandi facultate valent, notitia destituti etiam vera ac rationali theoria medica carebant unde in varias sentiendi ac medendi vias discesserunt. Atque adeo anatomes ac physices verae ignorantia tot sectarum & opinionum causa omnino genuina fuit. Antiquissimi medicorum, notitia corporis humani & causarum morbi insuper habita, artis certitudinem in sensuali ac evidenti cognitione sive experientia eorum, quae in morbis profecerant vel nocuerant, unice collocabant, evidentes vero morborum causas, ut frigus, calorem, famem, sitim, intemperantiam animique affectus admittebant & hi empirici vocabantur. Scholion. In eo laudem merentur empirici quod sensualem ac evidentem causarum cognitionem urgebant, abditas potissimum negligend zed b gle gendo, quarum nec curatior quidem investigatio medico utilis vel necessaria admodum est. Et de his quoque perpetuum inter medicos & philosophos est litigium, intimae enim rerum naturae ac causae, quae virium & proprietatum in corporibus fontes sunt, intellectus nostri vim ferme in totum transscendunt. Longe itaque facilior ac tutior philosophandi in rebus medicis via est. proprietates tantum & vires rerum mutuis actionibus atque effectibus investigare, idque optime fit experimentis physicis chymicis, anatomicis, practicis.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
