Latin
CAP. VII. DE SANGUINIS CIRCUIO PER PULMORES
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 130
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. VII. DE SANGUINIS CIRCUIO PER PULMORES eamque ab humiditatibus purgant, omnes animi &corporis actiones fieri vegetiores, circulationem, pulsum, calorem &transpirationem quoque intendi: sub atmosphaera vero humida, coelo existente turbido, pluvioso &nepuloso agilitatem partium &totius corporis, appetitum quoque calorem, transpirationemque minui. Ratio quoque jam facile in pathologicis reddi potest, quare in affectibus pulmonum spasticis, plevritide, peripnevmonia. tussi sicca &convulsiva, asthmate sicco item in hectica, aere sicco &sereno existente, dolores, angustiae, aliaque symptomata majora fiant, sub temperato vero, pluvio ac humido coelo decrescant, eo, quod in illis morbis jam fibrae pulmonum nimis tensae &constrictae sunt. Patet porro jam ratio, quare propter imminentem pluviam, aere reddito leviori &magis rarefacto, homini ac caeteris animantibus angustia, anxietas circa praecordia, cum spirandi difficultate accedat, quia nempe tali aere &fibrae vasorum &membranarum pulmonalium valde relaxantur &intus contenta fluida expanduntur, unde pressio &refluxus sangvinis ad cor fit impeditior. XXIX. Aer variis exhalationibus repletus, quamvis non eas immediate cum sangvine misceat, tamen &fluidis ac solidis, praesertim pulmonum partibus, noxam quandam affricat vel etiam emolumentum adfert, teste virtute suffimigiorum &contagii morborum. Scholion. Aer exhalationibus valde sulphureis refertus, membranas &vesiculas pulmonales exsiccat &glandulosas tunicas constringit, unde pulmonum tabescentia &siccum asthma fit, cui valde obnoxii sunt, qui metalla igne tractare solent &qui vapore carbonum fossilium continuo utuntur. Juvat vero aer, vapore sulphuris blandi vel balsamico refertus, eos, quibus glandulae bronchiales nimis sunt relaxatae &aspera arteria valde humida, ut in raucedine, tussi humida. Miasmata vero putrida &maligna morbosa, cum aere poris corporis nostri adeoque succis sese insinuare in iis maxime partibus, per quas transeunt, experientia proh dolor satis ostendit.