# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 130

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, CAP. VII. DE SANGUINIS CIRCUIO PER PULMORES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/130
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/130

CAP. VII. DE SANGUINIS CIRCUIO PER PULMORES eamque ab humiditatibus purgant, omnes animi & corporis actiones fieri vegetiores, circulationem, pulsum, calorem & transpirationem quoque intendi: sub atmosphaera vero humida, coelo existente turbido, pluvioso & nepuloso agilitatem partium & totius corporis, appetitum quoque calorem, transpirationemque minui. Ratio quoque jam facile in pathologicis reddi potest, quare in affectibus pulmonum spasticis, plevritide, peripnevmonia. tussi sicca & convulsiva, asthmate sicco item in hectica, aere sicco & sereno existente, dolores, angustiae, aliaque symptomata majora fiant, sub temperato vero, pluvio ac humido coelo decrescant, eo, quod in illis morbis jam fibrae pulmonum nimis tensae & constrictae sunt. Patet porro jam ratio, quare propter imminentem pluviam, aere reddito leviori & magis rarefacto, homini ac caeteris animantibus angustia, anxietas circa praecordia, cum spirandi difficultate accedat, quia nempe tali aere & fibrae vasorum & membranarum pulmonalium valde relaxantur & intus contenta fluida expanduntur, unde pressio & refluxus sangvinis ad cor fit impeditior. XXIX. Aer variis exhalationibus repletus, quamvis non eas immediate cum sangvine misceat, tamen & fluidis ac solidis, praesertim pulmonum partibus, noxam quandam affricat vel etiam emolumentum adfert, teste virtute suffimigiorum & contagii morborum. Scholion. Aer exhalationibus valde sulphureis refertus, membranas & vesiculas pulmonales exsiccat & glandulosas tunicas constringit, unde pulmonum tabescentia & siccum asthma fit, cui valde obnoxii sunt, qui metalla igne tractare solent & qui vapore carbonum fossilium continuo utuntur. Juvat vero aer, vapore sulphuris blandi vel balsamico refertus, eos, quibus glandulae bronchiales nimis sunt relaxatae & aspera arteria valde humida, ut in raucedine, tussi humida. Miasmata vero putrida & maligna morbosa, cum aere poris corporis nostri adeoque succis sese insinuare in iis maxime partibus, per quas transeunt, experientia proh dolor satis ostendit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
