# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 132

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/132
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/132

XXXIII. Multum quoque respiratio ad motum peristalticum ventriculi & intestinorum & ad promtiorem chyli in vasa lactea ingressum & contentorum progressum confert. Scholion. Sub successiva enim inspiratione & exspiratione musculorum abdominis alternativa compressio & expansio sit, quo motu subjecta intestina etiam adficiuntur. XXXIV. Sine inspiratione nec olfactus, nec lactis vel tabaci suctio aut liquidorum sorbitio, & sine exspiratione nulla loquela & nullus clamor fieri potest. Scholion. Nulla quidem attractio vel suctio datur in rerum natura, sed omnis motus tam solidorum, quam liquidorum pulsione perficitur. Quando vero inspiramus, maus spatium efficimus in thorace, quod cum aer gravis ingredi nititur, simul vel liquida vel fumos in os abripit atque impellit. CAP. VIII. SANGVINIS CIRCULO PER VISCERA, ET VARIAS CORPORIS PARTES. Pro differente viscerum partiumque fabrica & situ sangvinis circulus differt. SchoEx VARIAS CORPORIS PARTES. Scholion. Uaedam partium a corde remotae admodum sunt ut pedes, quaedam proximae, ut pulmones, in quibusdam debet adscendere sangvis, ut in caput; in aliis descendere, ut in pedes visceraque imi ventris, in aliis ejus motus debet ad latera promoveri, ut in renibus, liene, nonnullae valde mollis, spongiosae & merae vasculosae sunt texturae, ut pulmones & lien, aliae firmioris & strictioris, ut uterus, quaedam sunt ex meris membranis compositae, ut ventriculus & intestina, quaedam ex meris glanduiis compositae, ut pancreas & mammae. Pro diversimoda itaque partium structura & situ necesse est, ut sangvinis motus & circulus differentem modificationem habeat. II. Difficilis est sangvinis motus & adscensio ad caput. Scholion. Omnia gravia natura deorsum tendunt. Hoc vero eorum

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
