Latin
XXXIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 134
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim ignotum ex anatomicis est, arterias tam carotides, quam vertebrales antequam calvariam subeant, deponere crassiorem suam tunicam &ex tenuissimis tunicis more venarum tantum esse contextas omni procul dubio eum in finem, ut subtilius liquidum ex sangvine per has allatum &separari &in corticalem &tubulosam cerebri substantiam felicius penetrare possit, forsan etiam, ne validior earum vibratio atque impetus mollem cerebri pulpam nimis comprimat. Ob tunicarum, quibus cerebri arteriae constant, tenuitatem &minorem resistentiam ac debiliorem elaterem sit, ut a copia &turgescentia sangvinis, item ab omnibus vaporosis &expandentibus rebus nimiam dilatationem pati possint, qua earum contractio &systole minuitur, sangvinisque transitus per cerebrum difficilior redditur. Scholion. Hoc theorema anatomicum non mediocrem in pathologicis ad difficilia explicanda utilitatem exhibet, perspicimus enim exinde, quare spirituosa, inebriativa, item anodyna, narcotica &omnia, quae exhalationem sulphuream copiosam tam suaveolentem, quam maleolentem emittunt, capiti noceant, &ad periculosas sangvinis stagnationes &congestiones in eo disponat, ex quibus postea tanquam ex foecundo sinu dolores capitis gravativi, torpores, stupores sensuum &mentis, Ex VARIAS CORPORIS PARTES. tis, somnolentiae, paralysis, apoplexiae prodeunt.