# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 134

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/134
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/134

Neque enim ignotum ex anatomicis est, arterias tam carotides, quam vertebrales antequam calvariam subeant, deponere crassiorem suam tunicam & ex tenuissimis tunicis more venarum tantum esse contextas omni procul dubio eum in finem, ut subtilius liquidum ex sangvine per has allatum & separari & in corticalem & tubulosam cerebri substantiam felicius penetrare possit, forsan etiam, ne validior earum vibratio atque impetus mollem cerebri pulpam nimis comprimat. Ob tunicarum, quibus cerebri arteriae constant, tenuitatem & minorem resistentiam ac debiliorem elaterem sit, ut a copia & turgescentia sangvinis, item ab omnibus vaporosis & expandentibus rebus nimiam dilatationem pati possint, qua earum contractio & systole minuitur, sangvinisque transitus per cerebrum difficilior redditur. Scholion. Hoc theorema anatomicum non mediocrem in pathologicis ad difficilia explicanda utilitatem exhibet, perspicimus enim exinde, quare spirituosa, inebriativa, item anodyna, narcotica & omnia, quae exhalationem sulphuream copiosam tam suaveolentem, quam maleolentem emittunt, capiti noceant, & ad periculosas sangvinis stagnationes & congestiones in eo disponat, ex quibus postea tanquam ex foecundo sinu dolores capitis gravativi, torpores, stupores sensuum & mentis, Ex VARIAS CORPORIS PARTES. tis, somnolentiae, paralysis, apoplexiae prodeunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
