Latin
XXXIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 136
Unproofread scanNot analysed yet
Neque obscura amplius erit causa, quare, si morti vicinis pulvinar subtrahatur &capitis situs declivior fiat, mors accelerari possit, reddita enim majori sangvinis stagnatione in cerebro ejusque refluxu ad cor impedito motus cordis langvidissimus penitus jam extinguitur. VIII. Ingens illa vasorum in ventriculo &magno intestinorum volumine copia &reptatus mutuaeque tam arteriarum, quam venarum anastomoses notabilis sunt considerationis ratione sangvinis circuli per has partes. Scholion. Quia sangvinea vasa intra harum partium tunicas tam muscusosas, quam nerveas situm suum habent, in nullis partibus tam promte stases sangvinis inflammatoriae &valde funestae, quam in his fieri possunt, siquidem hae partes membranaceae exquisitiori tono, elatere &robore instructae sunt &sensu exquisitiori abundant, a causa igitur vehementi vellicante, corrodente promtissime in spasticas stricturas conjiciuntur, quibus vasa sangvinis non secus ac vinculo constringuntur, unde fit, ut sangvis motu suo interceptus ibique haerens, quam facile in inflammationem &sphacelosam corruptionem abeat. Omnia itaque acriora &drastica &caustico stimulo agentia, ut sunt validiora vomitoria, purgantia, venena, humores acidi, corrosivi &acres biliosi, nec ullis corporis partibus tam infesta &funesta sunt, quam hisce partibus, in quibus celeriter lethum producere possunt. Per hepatis viscus sangvinis progressio difficilis admodum est.