# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 137

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/137
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/137

SchoSingulari praerogativa & privilegio gaudet hepar prae aliis visceribus, quia magno vase advehente venoso instructum sit, quod pulsu caret, vena nimirum portae, cum ad omnes ceteras partes arteria pulsans sangvinem adducat, quapropter etiam peculiaris est hujus venae structura & optime cum arbore comparari potest, cujus radix in innumeras fibrillas abit, truncus in medio est, ex quo deinde innumerabiles quoque ramificationes oriuntur. Haec vena igitur dispersa per ventriculum, intestina, mesenterium, pancreas & lienem recipit sangvinem ex arteriis in has partes adductum & in truncum invehit, ex quo postea innumeras ramificationes majores, minores & minimas in hepar emittit, per quas sangvinem ad hoc viscus adducit & hinc arteriae munere fungitur, quia vero impulsu destituitur, non potest aliter fieri, quin tardior sangvinis per hanc venam in hepate sit cursus atque progressio. Difficile sangvinis per hepar iter provida natura variis adminiculis secundat. Scholion. Primo venae portae in hepate existentes tunicae crassiores sunt ac aliae venarum, arctiusque hepatis substantiae annectuntur, ut non facile subsideant, concidant, sed tubuli & rami magis aperti maneant Deinde motus diaphragmatis cui firmiter ligamentis magna hepatis moles annexa est adscensionis & descensionis motu in inspiratione multum difficilem sangvinis per hoc viscus transitum adjuvat, eo quod continua illa succussione non facile in vasis restagnet. Tum sangvis ex liene revertens tenuior cum crassiori, qui ex intestinis & mesenterio adscendit, mixtus transitum ejus faciliorem per tenuissimas vasorum ramificationes procurat. XI. Ob difficilem sangvinis per venam portae & hepar cursum haec vena multorum affectuum chronicorum causa est. SchoCum enim facile in hac vena restagnet sangvis, praesertim in iis, qui vitae sedentariae addicti sunt atque salubres corporis motus ac exercitationes intermittunt, ipseque ad ea viscera quae eadem vena tangit, ut intestina, lienem, omentum, pancreas, regurgitet, ferales ibi stagnationes, infarctus & obstructiones fiunt, quae magnorum morborum chronicorum, ut hydropis, cachexiae, scorbuti, mali hypochondriaci, fluxus mensium & haemorrhoidum inordinati genitrices sunt, de qua materia consuli potest Cl. Stahlii Diss. de vena portae multorum morborum causa.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
