Latin
XXXIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 138
Unproofread scanNot analysed yet
XII. Est quoque peculiaris sangvinis progressio per lienis humani viscus, quia mere vasculosum est. Scholion. Lien humanus nonnisi compages est mere vasculosa ex innumerabilibus &tenuissimis vasorum arteriosorum ac venosorum ramificationibus contexta, ut egregia est Ruyschii Hujus visceris fabrica non alium in anatomica observatio. finem videtur elaborata, quam ut sangvis transitu per tot myriades vasculorum non secus ac in pulmonibus vel in placenta uterina continua attritione &conquassatione intime dissolvatur, misceatur &fluidior evadat, quo sangvini per ramos venae portae ex imi ventris visceribus tardius redeunti &crassiori adfusus ipsi fluiditatem ad expeditius iter per hepar conficiendum conciliet, unde liene in canibus exsecto hepar indurescere, animantia reddi pigriora &obesiora multis experimentis anatomicis compertum est. XIII. Propter innumerabiles &tenuissimas vasorum, quibus lien constructus est, ramificationes nullum viscus tam facile sangvine infarciri &repleri ad ingentem saepe magnitudinis tumorem solet praeter hoc ipsum. xde: Er VARIAS CORPORIS PARTES. Scholion. Ad infarctum illum &pessimam sangvinis in hoc viscere stagnationem multum facit, quod lien humanus valde tenuibus membranis cinctus sit, quae, quia minus sangvinis appulsui resistunt, facile cedunt sangvinisque majorem adfluxum &subsistentiam invitant: destructo vero sic lienis officio sangvinis circuitus per hepar quoque vitium capit &ad ventriculum, per vasa sic dicta brevia, regurgitat, quae, cum sub tenuissimis membranis serpant, facile aperiri possunt, hinc sangvinis in cavum ventriculi fit extravasatio &vomitus cruentus nascitur, qui plus feminas quam viros, ob menses suppressos, infestat.