# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 14

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, VARIIS SECTIS & OPINIONIBUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/14

Sic experientia recte constituta fit foecunda omnino medicae veritatis mater & ob hanc medici recte experientissimi nominantur. At vero quia veteres & genuinam investigandi vires corporum methodum per experientiam ignorabant; mutuas corporum relationes, ex quibus demum verus effectus judicandus est, non attendendo: hinc eorum experientia minus solida ac firma habenda est. §. III. Alii cum viderent solam experientiam ad certitudinem artis minus sufficere, causarum non modo evidentium, sed & abditarum notitiam atque rationes, in applicandis remediis, urgebant; hinc dissectionem corporum & rerum naturalium scrutinium, in auxilium vocarunt & hi dicebantur rationales, quorum facile princeps fuit Hippocrates. Scholion. Urgebant quidem olim rationales medici & anatomicum & physicum studium tractandae medicinae esse utile, horum vero convenientem tractationem ignorabant, siquidem manifestas & sensui propinquas, quas phaenomena & experimenta subministrant, causas negligebant, eas vero, quae & rationi & sensibus occultae sunt, prosequi coeperunt, unde vix alia, quam sterilia nomina & figmenta in rem medicam atque physicam irrepserunt & infeliciter, quod pessimum, pro rerum veris causis venditata fuerunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
