Latin
XXXIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 140
Unproofread scanNot analysed yet
XVII. Neque minori difficultate circulus sangvinis per omentum laborat, quia membrana est valde tenuis, fibris motricibus nerveisque destituta, insensilis, pinguedinosa, quare sangvinis adscensus per venas, ob situm hujus membranae identidem rectum &perpendicularem, non sine labore procedit. Scholion. Quia deficiunt fibrae motrices in omento, hinc motus tonici ope, sangvinis liber cursus non secundatur &quia facile sangvis in omenti vasis stagnat, hinc in gravioribus chronicis morbis, ex vitio viscerum infimi ventris, ut hydrope, cachexia plerumque illud corruptum putrefactum &exesum deprehenditur, valdeque verosimile est, ex lymphaticis omenti ruptis copiam seri in malo hydropico in cavum abdominis descendere. XVIII. Est quoque adscensio sangvinis per venas spermaticas non adeo facilis, propter earum longitudinem perpendicularem &quod multas tortuosas flexuras habeant. Scholion. A difficiliori hoc sangvinis, praesertim crassioris, per venas spermaticas regressu herniae varicosae, carneae &aquosae, circa testiculos enatae virili sexui non adeo infrequentes sunt. XIX Neque per uteri substantiam admodum fibrosam elasticam, compluribus plicatis &circumflexis vasorum ramificationibus instructam, tam promtus sangvinis cursus est. XX. Quan