# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 142-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, EXCELLENTI CIRCULI SANGVINIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/142-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/142-2

EXCELLENTI CIRCULI SANGVINIS AD CONSERVATIONEM CORPORIS USU. Praestantissimi & plane mirabiles sunt effectus, qui a sangvinis circulo in corpus & animam redundant. II. Circulus sangvinis chylum mutat in sangvinem sive causa est sangvificationis. Scholion. quidem chylus proxima materia sangvinis est: attamen vitae, Enutritioni & actionibus animalibus minus inservit, nisi prius in sangvinem mutetur, quandoquidem ille valde a sangvine differt: nam chylus non secus ac lac, ex pinguibus, aquosis & terreis partibus, quae facile a se invicem secedunt, est compositus, in sangvine vero e usmodi partium secessio non observatur, chylus stagnatione non secus ac lac acescit, sangvis vero foetet ac putrescit & sal volatile exspirat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
