# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 142

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, ET VARIAS CORPORIS PARTES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/142
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/142

XXIV. Sangvinis transitus admodum promtus est per renale glandulosum colatorium, ob viam a corde ad renes brevem & quod glandulosi renum pori ac tubuli urinosi valde laxi sunt, unde serum salsum facile absorbetur. Scholion. Celerrimam sangvinis per renes eorumque vasa emulgentia trajectionem clarissime copia urinae, quae brevi tempore post potum largiorem mittitur, comprobat: neque enim ulla alia via brevior a ventriculo ad renes adhuc detecta est, quam quae per vasa lactea ad ductum thoracicum & ad cor & postea ad renes, pertingit. Et quia celerrime sangvis per arterias emulgentes in renum substantiam adductus, per venas remeat, hinc necesse est, ut mox alius eadem celeritate sequatur, quo fit, ut urinae secretio cito peragatur. CAP. IX.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
