# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 146

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, EXCELLENTI CIRCULI SANGVINIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/146
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/146

SchoDiffert utique in sangvinis productione natura a natura, corpus a corpore, in nonnullis celeriter ingens ejus copia amissa reparatur, in quibusdam vero valde langvide id procedit. Semper vero citius sangvis in corpore spongioso & laxo, exilibus & copiosis venis instructo, quam in gracili, fibroso ac vasculoso producitur. XIII. Sangvinis circulus causa est caloris in corpore nostro. Scholion. Calorem esse intestinam partium sulphurearum sangvinis vehementiorem agitationem vel ex eo cognoscimus, quia, quo progressio & circuitus sangvinis est celerior, ut in febribus, quarum pulsus celer & vehemens certissimus index est, calor in universo corpore mirifice augetur, qui, depascendo humidum, sitim inextinguibilem, vigiliam & marcorem infert, simulac vero pulsus rursus naturalis fit & circulus minuitur, calor etiam corpus deserit: cum enim sangvis celerrime per vasa, strictiora & angustiora, propter spasmum febrilem reddita, fertur, partium ejus sulphurearum ad partes solidas major fit attritio, appulsio, unde aether in rapidissimum calidum motum conjicitur. XIV. Omnia, quae circulum sangvinis potenter augent, ea quoque calorem intendunt: & quaecunque ejus motum retardant, illum minuunt. Scholion. Quia motu laborioso, corporis exercitatione. vehementi vocis exercitio, aere existente nimis calido, potu spirituoso & volatilibus aromaticis medicamentis pulsus celerior evadit: hinc quoque ab iis crescit calor: ab humectantibus vero, a papaveraceis, ab acidis & nitrosis cum pulsus debilior & tardior evadat, calor minuitur & corpus deserit. XV. Cum calor corporis a sanguinis adfluxu dependeat; sequitur, ejus influxu intercepto partes frigore corripi.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
