# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 148

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, EXCELLENTI CIRCULI SANGVINIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/148
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/148

Utilissimi humores, qui a sangvine separantur, sunt fluidum nerveum, succus nutritius, lympha, semen, lac: humores vero, qui, postquam secreti sunt, statim excerni debent, sunt sudor & urina: qui vero, post factam secretionem, antequam ejiciantur, egregium adhuc usum atque utilitatem exhibent, sunt saliva, lympha pancreatica ventriculi & intestinorum, bilis & intestinalis mucus. XXI. Omnes secretiones & excretiones ope sangvinis circuli perficiuntur: hinc sequitur, has cessare deficiente sangvinis circulo, nisi enim fangvis ad specifica secretoria, colatoria & emunctoria per arterias advehatur, nihil secerni potest. XXII. Quo promtior itaque sangvinis ad colatoria est appulsus, eo magis secretionis negotium viget, & contra. Scholion. Hoc theorema plurimi usus est in praxi. Si quando medicus intendit secretionem ullius humoris utilis vel excretionem noxii promovere, necesse est, ut respiciat ad colatoria & ad sangvinis versus has partes appulsum. XXIII. Sangvinis circulus est praecipua causa nutritionis & Schoaugmenti corporis. Mediante enim motu progressivo succus nutritius per arterias ad partes adducitur, iis apponendus: deficiente itaque hoc motu necesse est, partes asimento suo defraudari.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
