Latin
CAP. II. DE ANIMA CONDITIONE MOTVS VITALES
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 15-2
Unproofread scanNot analysed yet
Digestio enim &requies corporis ab omni affectu gravem patiuntur jacturam, quum tamen somnus &alimentorum concoctio ea sint naturae beneficia, quibus succi ac vires deperditae restaurantur, &totius corporis ac animi vigor acuitur. XIV. Quum omnes animi commotiones tanta corporis integritatem affligendi potentia polleant, utique pravus earum effectus omni studio &circumspectione avertendus est. XV. Quemadmodum a gravi terrore externae partes spasmo contractae sanguinem &humores ab ambitu corporis ad interiora repellunt, omnesque excretiones cohibent: ita nihil magis periculosum est, quam eo tempore frigori corpus exponere, vel frigidum potum ingurgitare. Male etiam &sinistro successu emetica, purgantia, vel opiata exhibentur, quippe quae motum humorum, qui ad extra tendere debebat, sufflaminant, vires adhuc magis infringunt, &spasmodicas externarum partium constrictiones adaugent. Scholion. Nihil perniciosius est, quam emetica, purgantia, aut aliud fortius