# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 15-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, CAP. II. DE ANIMA CONDITIONE MOTVS VITALES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/15-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/15-2

Digestio enim & requies corporis ab omni affectu gravem patiuntur jacturam, quum tamen somnus & alimentorum concoctio ea sint naturae beneficia, quibus succi ac vires deperditae restaurantur, & totius corporis ac animi vigor acuitur. XIV. Quum omnes animi commotiones tanta corporis integritatem affligendi potentia polleant, utique pravus earum effectus omni studio & circumspectione avertendus est. XV. Quemadmodum a gravi terrore externae partes spasmo contractae sanguinem & humores ab ambitu corporis ad interiora repellunt, omnesque excretiones cohibent: ita nihil magis periculosum est, quam eo tempore frigori corpus exponere, vel frigidum potum ingurgitare. Male etiam & sinistro successu emetica, purgantia, vel opiata exhibentur, quippe quae motum humorum, qui ad extra tendere debebat, sufflaminant, vires adhuc magis infringunt, & spasmodicas externarum partium constrictiones adaugent. Scholion. Nihil perniciosius est, quam emetica, purgantia, aut aliud fortius

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
