# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 150

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, EXCELLENTI CIRCULI SANGVINIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/150
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/150

Quandocunque vero sunt in perpetuo motu progressivo, tunc ejus vel minimae partes circa axin suam perpetuo rotantur, sive intestina motione actuantur, qui motus internus aeris & aetheris actioni externae resistit. Hinc videmus vinagenerosa & spirituosa, ob intestinam partium agitationem non vappescere, quae vappescentia corruptiva & tenacitas sola agitatione & conquassatione impediri potest. Ejusmodi agitatione & ventilatione etiam putredo a vegetabilibus in acervum congestis arcetur. Avertit quoque sangvinis circulus putredinem a sangvine, dum partes fermentescibiles agilissimas & heterogeneas perpetuo separat; ut est latex salivalis, bilis, urina: quae si remanent & impurum & corruptibilem sangvinem reddunt. XXVII. Libera perspiratio sangvinem, omniaque fluida, à putredine praeservat. Scholion. Quia motu progressivo sangvinis partium intestinus calidus augetur & multae particulae subtiliores calidae, salinae, sulphureae, agilissimae indolis suscitantur, quae exspirari & foras propelli debent, ne motu suo texturam temperatam sangvinis invertant: inde insignis transpirationis usus ad conservandam genuinam sangvinis texturam, clarissime apparet. Et discimus exinde, non dari meliorem viam ab imminente putredine & corruptione sangvinem defendendi, quam liberiori transpiratu reddito, quod in febribus omnibusque morbis malignis & qui ab impuritate nascuntur, ut scorbuto, lue venerea, magno usui esse potest.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
