# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 151

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, EXCELLENTI CIRCULI SANGVINIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/151
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/151

XXIIX. Neque datur praesentius, ad omnes praecavendos morbos, praesidium, ac liber sangvinis & humorum circulus. Scholion. Quodsi enim morborum, tam acutorum quam chronicorum, primordia atque origines exquisitiori pauio indagine exploramus, deprehendimus, sangvinis & humorum stases, stagnationes, minimorum vasculorum obstructiones & excretiones; maxime vero omnium transpirationem impeditiorem eos progignere. Cum vero sangvinis liber motus ac circulus has causas omnes avertat; facile intelligitur, in eo maximam efficaciam adversus ingenerandas morborum materiales causas sitam esse. XXIX. Circulus quoque sangvinis est illa toties decantata natura veterum, optima morborum medicatrix. Scholion. Veterum sagacissimi & experientissimi medici, quia perspiciebant, homines periculose aegrotantes, sine ullo medico & medicina, felicius saepe sanitatem recuperasse, ac si ipsis usi fuissent; non sine ratione adseverabant, naturam corporis humani esse optimam morborum medicatricem, cujus ductum & viam medicus sequi debeat. In quonam vero haec natura consistat, ob defectum anatomes & minus cognitam machinae nostrae structuram & motus vitales ignoratos, neutiquam comprehendere poterant: nostro vero tempore, cum beneficio diligentioris anatomes atque experimentalis ac mechanicae physicae, motuum naturae & causae clarius pateant, constanter adserimus, naturam illam, cui tantas adscripserunt in curando & conservando corpore vires, nihil aliud esse, quam sangvinis liberum circulum, qui in morbis, praesertim febribus, adauctus, stases & stagnationes humorum removet, spastieas stricturas partium aperit, humorum tenacitatem dissolvit, eorumque nimiam quantitatem motu imminuit & per colatoria omne superfluum excludit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
