# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 153-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/153-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/153-2

XXXIII. Sicut sangvis copiosus & crassus ad fortitudinem & robur corporis: ita tenuis & parcus ad timiditatem & subtiliorem sensationem disponit. Scholion. Egregia sunt, quae circa hanc rem allegat Aristoteles Lib. II. de partibus Cap. 1v. ita scribens: quorum animalium sangvis fibris multis & crassis refertus, illa animosa & furibunda sunt, solida enim omnia, quando calefacta sunt, vehementissime calefaciunt, ex quo sit, ut tauri & apri animosi, iracundi, furibundique sint, sangvis enim eorum fibris refertus est. Et idem gravis auctor Lib. 11. de partibus animalium Cap. 11.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
