# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 153

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, EXCELLENTI CIRCULI SANGVINIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/153
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/153

Sicuti longe diversa est ratio, aliusque effectus motus, si major ac si minor corporis moles movetur: ita etiam in corpore nostro alia vis in animum a motu sangvinis copiosi, alia a motu parcioris redundat, ideoque observamus, si cholericus sangvine abundat omnes ejus animi actiones vehementiores atque potentiores esse. Quare majus robur, vigor, animositas, soliditas, constantia & vehementia in agendo animo increscit, quae omnia non parum remittunt, si exilior sangvinis in venis copia existit: in melancholicis, si copiosior & crassior sangvis per cerebri membranas, earumque minima vascula, fertur, magna idearum fixitas, firmior rerum impressio & major in agendo pertinacia producitur Sangvinei, sub majori sangvinis abundantia, magis sunt voluptuosi, magis ad libidinem excitantur & animositas in animo crescit: si vero minor copia vasa perluit, timidi, fluctuantes, inconstantes evadunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
