# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 156

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, ACTIOIIDUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/156
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/156

MOTIBUS ET ORGANIS SECRETORIIS ET EXCRETORIIS IN GENERE. Ctiones naturales eae dicuntur, quae ad naturam corporis nostri constituendam & perficiendam faciunt, Asuccos congruos, pro nutritione partium fluidarum & solidarum, reparando. II. Actus & motus vitales nec salvi nec diuturni esse possunt, sine actibus & motibus naturalibus, quibus commoda materia, pro nutriendis & augendis partibus corporis, fluidis ac solidis, praeparatur atque perficitur. Scholion. Actiones & motus vitales sunt systole & diastolecordis atque arteriarum & thoracis constrictio & dilatatio, quibus sanguinis liber fit circuitus, quo omnis corruptio a corpore, in se putrescibili, arcetur: actiones vero naturales eae vocantur, quae naturam corporis nostri conservant, id est, quae partibus tam solidis, quam fluidis ut augescant, ut reparentur, congruum succum atque materiam ex alimentis subministrant. §. III. Universa oeconomia actionum naturalium maxime in secretionibus & excretionibus consistit, quibus utile ab inuti158 CAP. I.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
