# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 16

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, VARIIS SECTIS & OPINIONIBUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/16

Illa, quae veterum fuit, in allegandis rerum veris causis tantum nominibus & compluribus distinctionibus nihil significantibus contenta est, & loco manifestarum ad potentiam quandam spiritualem, ens quoddam liberum intelligendi facultate instructum, ipsum quoque Deum vel daemonem, confugit. Realis vero, quae potissimum nostri saeculi est, in ipsis rebus earumque natura indaganda sapere intendit, atque effectuum caussas maxime proximas sensui ac rationi obuias inquirit, spretis omnibus inanibus ac nihil significantibus verbis. Sicut vero nominalis medicina, quae est plurimorum veterum, maxime Galeni, jure scholastica & memoriae tantum filia est, rebusque explicandis & inveniendis minus idonea: Ita recentiorum, magis realis & experimentalis, ad usum & praxin magis accommodata est, resque cultioris magis judicii ac rationis existit. Circa exitum seculi decimi sexti prodiit in Germania Paracelsus, qui, repudiatis Aristotelicorum elementis, principia chymica sal, sulphur & mercurium, astrorum quoque potentias ac vires, in medicinam introduxit; chymica quoque, per ignem praeparanda, in praxin invexit, de quibus mire gloriatur Scholion. Neque Paracelsi principia, quae ignis plus, quam naturae producta sunt, ullam lucem medicinae accendebant, siquidem nec vitae ac sanitatis nec morborum negotio, eosque curandi scopo, poterant accommodari. Tacemus insulsas illas superstitiones & miras arcanorum & specificorum ex minerali potissimum regno petitorum jactationes, quibus plus artis nostrae excellentiae detraxit, tantum abest ut eam perfecerit. §. VII. Seculo decimo septimo Helmontius prodibat, qui Philosophus per ignem adpellari volebat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
