Latin
NUTRITIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 162-2
Unproofread scanNot analysed yet
NUTRITIO. Utritio est actus, cujus beneficio non modo corpus humanum producitur &ad conveniens augmentum pervenit, sed &continuo reparatur ac restituitur. II. Sine nutritione nec generatio corporis, neque ejus perfectio, duratio &vita consistere potest. Scholion. Generatio enim corporis nihil aliud est, quam minutissimi corpusculi, quod jam in semine delitescit, extensio, quae secundum longitudinem, latitudinem &soliditatem, antequam ad perfectionem veniat, ad multos annos se extendit &tunc dicitur auctio. III. Er Svcco NVTRITIO. IINon tantum partes solidae, sed fluidae maximo continuo nutrimento &reparatione opus habent.