# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 167

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, NUTRITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/167
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/167

Ad tenuitatem succi nutritii conciliandam multum nos facere statuimus liquidum nerveum, quod lymphae inglandulis hinc inde adfunditur, quae gelatinosae materiae conveniens est vehiculum. Scholion. Spirituosum & simplicissimum cerebri ac nervorum fluidum materialiter quoque omnibus corporis nostri partibus esse admixtum, vero est simile, unde ab omnis generis excrementorum nimia profusione ingens nascitur debilitas: deinde observamus, nutritionem non bene procedere earum partiumvel corporum, quae vitio cerebri, vel nervorum obstructione laborant. XVI. Ut nutriatur pars sive majorem soliditatem acquirat, opus est, ut motrice quadam vi succus in poros partium adigatur, unde videmus, calorem ad omnem nutritionem esse necessarium, qui elastica & expansiva vi poros partium aperiat, & succum nutritium in minimas moleculas dissolvat easque in fibrarum minima intrudat. Scholion. Quod vis quaedam elastica potenter movens ac expandens ad nutritionem sit necessaria vel ex eo dijudicamus, quod radices arborum, lapidum commissuris infixae, succrescentes, ipsorum pondere non impediantur, adeo ut potius ipsas fissuras dilatent, ponderosos saepe lapides diruendo & submovendo. XVII. Mediante pulsu & ictu arteriarum succus nutritius, qui lympha vehitur, per extrema vasorum & poros arteriarum lateralium secernitur, postea fibras intrat, quas nove quasi rigat & perluit, redeunte per vasa lymphatica materia aquosa & superflua gelatinosa. Scholion.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
