# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 169-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, DE LYMPHA EJUSQUE MOTU. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/169-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/169-2

DE LYMPHA EJUSQUE MOTU ET USU. Vmphaticus quoque humor secernitur ab arterioso sanLguine & ille est liquor diaphanus, aqueus, subtili gelatina imbutus, qui peculiaribus vasis, dictis lymphaticis ac pellucidis, ab ambitu corporis & substantia partium ad cor revehitur. Scholien. Lympha multum convenit cum succo nutritio, quin imo originem suam ex hoc mutuatur, siquidem ejus fluxilis & nimis aquea portio est, & recrementum quasi nutritionis Lympha vero, quae in lymphaticis vasis vehitur, non nutrit, quia vasa haec revehunt a partibus, non autem advehunt: sed potius est vehiculum sangvinis.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
