# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 169

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, NUTRITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/169
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/169

Scholion. Ex dictis jam facile fluit, quod ii, quorum corpora adolescere debent, copiosius desiderent nutrimentum, senes vero, & qui partes valde rigidas habent, parciori contenti esse debeant. XXI. Quia nutrimentum dulce ac temperatum esse debet: hinc existente sero valde impuro excrementitio non laudabilis fit nutritio. Scholion. Ostendunt hujus theorematis veritatem omnes cachectici, scorbutici, cacochymici item ad extremam senectutem perducti, quorum serum ob occlusa emunctoria & excretiones imminutas, valde salsum ac impurum fit. CAP. III.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
