Latin
VARIIS SECTIS & OPINIONIBUS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 17
Unproofread scanNot analysed yet
Hic repudiatis maxime Galenicorum scitis ac placitis, in homine ac animantibus internum motus ac sensus vitalis quoddam principium constituebat, quod archaeum nominabat, qui cum vitae, tum morborum ac medicationum, omniumque actionum in homine causa ac fons sit. Omnes vero alias causas, etiam morborum nec non remediorum vires, per se mortuas atque desides, cum nec se, nec aliud quicquam mouere possint, judicabat: sed tantummodo has esse occasionales asseuerabat, quibus archaeus excitetur, vt vel inde expauescat vel excandescat aut sedetur, vel aliis modis afficiatur. Ceterum multum secutus est Paracelsum &ab eo tradita scriptis suis inseruit. Nimium paradoxis studebat. nimis que erat credulus, &loco causarum manifestarum multa rationis entia, speciosa nomina, ideas, semina, fermenta, occultum animae regimen, duumuiratum &id genus plura in medicinam introduxit. Scholion. In eo quidem non culpandus Helmontius est, quod incorpore humano causam vitae, mortis, morborum &sanationis, item motuum ac sensuum, in uno quodam principio quaesiverit: in hoc tamen aberravit, quod causis morborum item rebus externis, videlicet alimentis, elementis, remediisque omnem actionem, motum &influxum in corpus, denegavit, archaeo autem sensum internum vitalem, qui discernat, quasi per occasionem, noxia vitae ab innoxiis, item pavorem, timorem, iram adjudicavit. Nam posito ejusmodi principio &rejecta rerum externarum, &corporearum actione, corruit omnis usus anatomici ac physici studii, cum tamen absque eo theoria medica plane sit fictitia minusque rationalis. Neque video, si omnes vires mortuae sunt, quomodo salubris vel insaNesalubris rerum usus &abusus adstrui &recte explicari possit. graque video, qui ignis, calidi, frigidi, humidi, aeris ejusque vitatis &elateris, nec non salium &sulphureorum, quorum vis in corpus nostrum ejus motus &functiones mutando, summa est, operationes explicare ex hoc fundamento possimus §. VIII.