# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 17-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, CAP. II. DE ANIME CONDITIONE MOTVS VITALES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/17-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/17-2

Quoniam contumax angor animi omnem naturae vim hebetat, sensimque consumit, ac solidis partibus, imprimis autem ventriculo & intestinis tonum furatur multumque roboris detrahit, idcirco praeter moralia & salutaria rationi praecepta ea in usum vocare decet, quae roborandi virtute instructa sunt. Quo in numero habentur vinum generosum, ambrata, balsamica, praesertim balsamum nostrum liquidum, sal volatile cinnamomisatum, aër serenus ac purus, somnus & moderata corporis exercitatio. Quae omnia ejusmodi sunt indolis, ut moribundam quasi naturae vim excitent, eamque suaviter reficiant. XVIII. Quibus affectuum indulgentia quasi in consuetudinem abiit, ii plerumque vitium aliquod ac morbosam diathesin in visceribus, aut partibus fluidis alunt, unde opera adhibenda est, ut oportuna vitae ratione, & convenienti medicina gliscentes hi morbi, & intra viscera lente serpentes e corpore exterminentur. Scholion. Qui phthisi laborant, ad impatientiam & iracundiam valde proni ac proclives sunt. Quibus hypochondria male habent, in supervacaneum timorem ac tristitiam propendent. varia sibi somnia & perversas fingunt impressiones, rebus suis diffidunt, despondent animum, ac tandem abruptis quasi omnibus vitae blandimentis ad ultimam desperationem adiguntur. Quo in casu moderatissimâ & strictis legibus contemperata vitae ratio omni medicamentorum apparatui palmam praeripit, cujus usus etiam per omnia multum valet, ubi morbosae mentis suspicio adest, & affectuum imtemperantia conspicitur. CAP. III.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
