Latin
DE LYMPHA EJUSQUE MOTU
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 171
Unproofread scanNot analysed yet
Scholion. In procinctu jam ratio est, quare in hepate, item in utero, nec non in intestino colo, in vasis spermaticis, in pedibus quoque insignia &plura adsint lymphatica vasa &quod in illis partibus facile tumores aquosi suboriantur. VII. Revehunt vero omnia lymphatica, ex universo corpore, lympham suam ad capsulam lumbarem &chyliferum ductum, in quem se exonerant. Scholion. Tres rami majores vasorum lymphaticorum videlicet iliacus, mesentericus &hepaticus capsulam constituunt, quae vero ex partibus superioribus lympham revehunt, in ipsum ductum sese insinuant. VIII. Cum omnia vasa lymphatica revehant lympham a circumferentia ad centrum, omnis autem regressus, propter adscensum perpendicularem, praesertim ex partibus remotioribus, contra naturam &valde difficilis sit, hinc sapientissimus opifex multa ordinavit adjutamenta, quae lymphae regressum facilitant. IX. Attenta observatio anatomica docet, vasa lymphatica in itinere suo semper transire &salutare glandulas conglobatas, quarum ea est, auctore Nuckio, structura, ut ex multis membranis densis &fibris elasticis motricibus, nec non tenuissimis nervorum &vasorum sanguineorum ramis compositae sint. Scholion.