# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 171

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, DE LYMPHA EJUSQUE MOTU. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/171
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/171

Scholion. In procinctu jam ratio est, quare in hepate, item in utero, nec non in intestino colo, in vasis spermaticis, in pedibus quoque insignia & plura adsint lymphatica vasa & quod in illis partibus facile tumores aquosi suboriantur. VII. Revehunt vero omnia lymphatica, ex universo corpore, lympham suam ad capsulam lumbarem & chyliferum ductum, in quem se exonerant. Scholion. Tres rami majores vasorum lymphaticorum videlicet iliacus, mesentericus & hepaticus capsulam constituunt, quae vero ex partibus superioribus lympham revehunt, in ipsum ductum sese insinuant. VIII. Cum omnia vasa lymphatica revehant lympham a circumferentia ad centrum, omnis autem regressus, propter adscensum perpendicularem, praesertim ex partibus remotioribus, contra naturam & valde difficilis sit, hinc sapientissimus opifex multa ordinavit adjutamenta, quae lymphae regressum facilitant. IX. Attenta observatio anatomica docet, vasa lymphatica in itinere suo semper transire & salutare glandulas conglobatas, quarum ea est, auctore Nuckio, structura, ut ex multis membranis densis & fibris elasticis motricibus, nec non tenuissimis nervorum & vasorum sanguineorum ramis compositae sint. Scholion.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
