Latin
DE LYMPHA EJUSQUE MOTU
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 173
Unproofread scanNot analysed yet
Causa, quare uno arterioso vasi adducenti duo revehentia, nempe venosum &lymphaticum appositum sit, haec videtur esse, quia sanguinis &humorum, propter pulsum cordis &arteriarum ac nisum liquidorum ad inferiora celerrima est progressio, horum vero tardior &difficilior reditus, igitur, ne retardetur sanguinis circuitus, sed aequalis maneat per duplicis generis vasa reducentia, celeritas fluxus in arteriis compensatur. XIII. Lympha adducta una cum chylo, quem etiam vehunt lymphatica, adfunditur sangvini, ad dextrum cordis ventriculum remeanti, pauloscrassiori, eum in finem, ut inde fluiditatem, tenuitatem ac spirituascentiam novam accipiat, quo ad circulationem per minima, eaque capilla ria saepius vasa, idoneus reddatur. XIV. Circulus itaque lymphae a circulo sangvinis dependet, hinc qui lymphae motum vult celeriorem efficere, is sangvinis circulum augeat, necesse est. Scholion. Si quis itaque morbos a vitio vel stagnatione lymphae provenientes sanare intendit, is non alia ratione id perficere poterit, ac si circulum sangvinis promoveat, nec non fibris glandularum motricibus stimulum quendam addat. CAP. IV.