Latin
ALIMENTORUM SOLUTIONE ET
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 174
Unproofread scanNot analysed yet
Non unius ejusdemque sed plane diversae indolis sunt alimenta, quibus homo vescitur, alia sunt solidae &compactae substantiae, alia valde glutinosam &tenacem texturam habent, multa inutilibus, terreis, incongruis &ad constituendum succum nutritium inidoneis partibus scatent. Quapropter dura alimenta sunt dissolvenda, partes utiles ab inutilibus sunt separandae. IV. Ut partes utiles &congruae ab inutilibus &incongruis separentur, opus est, ut prius earum textura intime dissolvatur. Ad intimam alimentorum dissolutionem liquor menstrualis, qui intime alimenta dissolvat, neque minus calor requiritur. VI. Salivalis latex est menstruum microcosmicum universale, quo alimenta omnis generis intime recluduntur &est humor insipidus, indolis subtilis, penetrantis, fermentescibilis &solventis. Scholion. Saliva merito distinguitur a submucido &spisso liquore, qui ex glanduloso peristromate faucium &laryngis profluit vel ex ductu glanduloso narium screatu ejicitur. VII. Salivam liquorem esse ex subtilissimis partibus constantem &glandularum salivalium firmior compages &tubutubulorum angustia, &quod non facile in frigore concrescit inque vacuo multas bullulas more spirituosorum reddit, nec non ejus virtus medicamentosa comprobat. Scholion.