# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 176

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, ALIMENTORUM SOLUTIONE ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/176
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/176

Neque dubitandum portionem liquidi nervei salivalem laticem ingredi. Scholion. Quia insignes nervorum rami ad glandulas salivales abeunt. quales ad sensum & motum sunt superflui; & consumtis viribus per profundas meditationes, debilitatur quoque vis digestionis: deinde motum perversum liquidi nervei, qui fit sub animi affectibus, ira terrore, item furore, rabie, simul transire ad salivalem laticem venenati morsus bestiarum ira percitarum, nec non funesti morsus animantium rabie tactorum testantur. XI. Saliva itaque est verum & universale alimentorum menstruum & fermentum, quo ea intime dissolvuntur & extrahuntur. Scholion. Non superficiaria, sed intima solutio alimentorum in ventriculo fieri debet, qua videlicet unio & textura partium, certum mixtum constituentium, intime dissolvitur, ut hac ratione & sapor, color, odor, consistentia & virtus prioris mixti mutetur: superficiaria vero solutio est, quando corpus in partestantum minimas, virtute menstrui, redigitur salva earum textura ac mixtione. Ita aurum, quando dissolvitur ab aqua regis, omnes ejus particulae, ex menstruo rursus praecipitatae, auri naturam, crasin ac virtutem exactissime adhuc conservant. Exemplum vero intimae solutionis est, quando mustum SOLVTIONE Er SALIVAE VSV.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
