# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 180

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, ALIMENTORUM SOLUTIONE ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/180
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/180

Liquor salivalis & gastricus cum moderato calore causa est digestionis & solutionis alimentorum: quocirca omnia ea, quae sanguinis calidi influxum in ventriculum impediunt, quaeque menstrui virtutem dissolventem infringunt aut ejus generationem prohibent digestioni admodum sunt inimica & contra, quae salivalis menstrui influxum, proventum & activitatem procurant, digestionis & chylificationis negotio egregie favent. Scholion. Quare experientia discimus, nihil magis appetitum & digestionem. quam alcalina terrea, lacticinia, dulcia, farinacea, nimis pinguia, opiata, adstringentia & spirituosa morari, praesertim cum haec copiose & jejuno ventriculo adsumuntur; infusa vero herbarum calida, acidulae, thermae, salia neutra, aromata paulo acriora appetitum & digestionem secundare, quia tunicas glandulosas in primis viis ab obstructione & a mucositate liberant, ut sic liberior gastricae lymphae fiat adfluxus. XXI. Notatu digna res est, quod in omni fere morbo appetitus & digestio laedatur, Scholion. Quia videlicet nullus morbus est, qui non temperatum calorem sanguinis & temperiem atque influxum fermentalis liquoris in ventriculi atque intestinorum canales interturbet. Actio igitur ventriculi merito dici potest systematica, quia a sy

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
