# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 182

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, SOLVTIONE ET SALIVIR USV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/182
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/182

Omnis sapor fit a sale, nullum vero sal agit, nisi sit solutum, quia alias non ingredi poros neque saporis organa nervea adficere potest, quia vero saliva propter tenuitatem partium ex alimentis optime sapidas partes extrahit, hinc ejus in ore praesentia multum ad saporem facit, atque adeo ejus defectus ac crassities in ardentibus febribus vel aliis morbis saporis vel nullius vel imminuti amplissima est causa. CAP. V.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
