# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 183

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, CHYLI IN INTESTINIS PERFECTIONE, DEQVE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/183
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/183

Secundo, essentiae aliae resinosae aquae instillatae lactescentem colorem faciunt, quod neutiquam solutio bilis praestat. Tertio, aliae resinae e: vegetabilibus acidum liquorem fundunt, bilis vero igne tractata & cremata, praeter oleum sal volatile urinosum praebet, sale alcalino pauco fixo in cineribus relicto. IV. Resinosum igitur bilis principium ab aliis resinis differt, quia has acidum sal, illam vero alcalinum ingreditur. Scholion. Bilis est resina ex animantium regno petita: & sicuti ob intestinum calidiorem in succis corporis animantium motum insipidae terrae vel etiam acida salia fixiora subtilisantur & alcalinam naturam suscipiunt, omnesque tam fluidae, quam solidae partes, de ejusmodi sale volatili urinoso participant, ita etiam bilis mixtionem sal alcali ingreditur, quod postea cum sulphureis partibus combinatum in aquea menstrua habet ingressum. Quod elementum alcalinum parti sulphureae bilis sit admixtum plura experimenta comprobant. Bilis 1) admixta Syrupo violarum viridescentem ut mos est alcalinorum, eam reddit 2) omne acidum concentratum, ut oleum vitrioli, aqua fortis, cum bile ebullit praesertim calore admoto, viridi colore emergente, 3) virtus ejus abstersiva, attenuatoria & acidum temperans, id comprobat, dum optime maculas pingues detergit ex linteis, colores, uti 114 CAP. V. DE CHYLI IN INTESTINIS PERFECTIONE uti pictoribus notum est, diffundit, & cerevisiarum acorem corrigit. Scholion.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
