Latin
CHYLI IN INTESTINIS PERFECTIONE, DEQVE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 185
Unproofread scanNot analysed yet
VIII. Bilis, quae est humor crassus &ipso sanguine ponderosior, peculiari eget apparatu mechanico ad ejus secretionem. IX. Ad secretionem crassioris humoris opus est, ut sanguis crassior accedat ad organon secretorium, ne tenue liquidum in nimia copia per ductus capaciores transeat. Scholion. Quia separatio crassioris humoris requirit canales &ductus secretorios satis amplos, per hos autem, eadem imo majori facilitate liquidum tenue, quam crassum transit, hinc ne nimia tenuis lymphae fiat separatio, opus erat ut sanguis parte tenui lymphatica maxima ex parte prius spolietur, quod in renibus, ventriculo, toto intestinorum volumine, omento, pancreate sit, quas partes omnes prius sanguis pertransire debet, antequam ad hepar deferatur. Ut bilis in hepate separetur, opus est tardiori per hoc viscus progressu atque itinere. Scholion. Nam sub tardiori motu in genere omnes secretiones &excretiones melius, quam motu existente celerrimo celebrantur, quia partes fluidae a crassioribus solidioribus tunc longe facilius sese separant, &tenues aqueae in vasa lymphati186 CAP. V. DE CHYLI IN INTESTINIS PERFECTIONE ca, quorum copia in hepate est, crassiores vero per ductus bili feros vehuntur. XI. Ad separationem crassioris humoris biliosi singularis structura ac connexio venae cavae cum vena portae, qualis in universo corpore non observatur similis, attendenda est.